HISTORIA DE PRELIIS ALEXANDRI MAGNI
1. Certamina vel victorias excellentium virorum infidelium ante adventum Christi, quamvis exstitissent pagani, bonum et utile est omnibus Christianis ad audiendum et intelligendum tam praelatis quam subditis, videlicet saecularibus et spiritualibus viris, quia cunctos ad meliorem provocat actionem. Nam prelati, id es rectores, legendo et considerando, quemadmodum praedicti pagani idolis servientes agebant se caste et fideliter atque in omnibus se inreprehensibiliter ostendebant, per eorum exempla bonorum operum ita acuant mentes suas, eo quod fideles et membra Christi esse videntur, ut multo magis meliores se illis demonstrent in castitate et iusticia atque pietate. Subjecti vero, id est milites sub milicia constituti, legendo vel audiendo talia certamina et operationes commilitum suorum, qui magis daemonibus quam deo militabant, certent se prudentiores ostendere illis in omni opere bono, sicut decet militibus Christi. Nam dominis carnalibus pure et fideliter secundum praeceptum apostoli deserviant, deo vero, creatori suo, tota mente ita decertent famulari custodiendo precepta eius, nulli umquam violentiam facientes aut aliena auferentes, sed in sua substantia (h)abundantes, sicut precursor et baptista Christi, beatus Johannes, in evangelio precepit, ne, quod absit, militando saeculo alienentur a militia caelesti. Licet namque et spirituales homines audire, quae et qualia certamina vel quam benignas operationes propter amorem saeculi in se habebant pagani ab initio usque ad adventum Christi, ut merendo considerent, quam sapientes et pios viros tunc possidebat diabolus excecando mentes illorum, ne suum agnoscerent creatorem et servirent creaturae potius quam creatori, et ideo intellegebant, quam iustum et necessarium fuit humano generi adventus Christi, quia secundum sacram scripturam, si nos non visitasset ex alto redemptor noster demonstrando se ipsum nobis viam salutis, per quam salvaremur, ut eum solum in trinitate adoraremus ipsumque verum creatorem omnium agnosceremus, funditus nos omnes in aeternum perieramus. Quapropter pura mente cum apostolo admirando proclamemus: 'O altitudo sapientiae et scientiae dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius.' Et iterum cum psalmista requirentes exclamemus: 'Quis loquitur potentias domini et auditas faciet omnes laudes eius?' Subaudis: nemo.
2. Interea regnantibus Constantino et Romano, magnificis imperatoribus Christianorum, et principatum ducatus totius Campaniae domniantibus Johanne et Marino, excellentissimis ducibus atque consulibus, quibus quaedam necessitas accidit transmittendi missum suum usque Constantinopolim ad eosdem prefatos imperatores, et tun miserunt illuc Leonem archipresbiterum valde fidelem. Quo pergente in eandem Constantinopolitanam urbem coepit inquirere libros ad legendum. Inter quos invenit historiam continentem certamina et victorias Alexandri regis Macedoniae. Et nullam neglegentiam vel pigritiam habendo sine mora scripsit et secum usque Neapolim deduxit ad suos predictos excellentissimos seniores et ad praeclaram et beatissimam coniugem eius, Theodoram videlicet senatricem Romanorum, quae die noctuque sacrae scripturae meditabatur. Viduarum namque et orfanorum atque diversorum advenarum protectrix indeficiens permanebat. Quae iuvenili aetate cursum vitae finiens infra tricesimum octavum annum migravit ad dominum. Post cuius transitum praefatus Johannes, excellentissimus consul et dux, vir eius et deo amabilis, statuit mente sua ordinem scripturarum inquirere et praeclare ordinare. Primum vero libros, quos in sua dominatione invenit, renovavit atque meliores effectus, deinde anxie inquirens sicut philosophus, quoscumque audire vel habere potuit, sive rogando seu precando multos et diversos libros accumulavit et diligenter scribere iussit. Maxime ecclesiasticos libros, Vetus scilicet atque Novum Testamentum, funditus renovavit atque composuit. Inter quos historiographiam videlicet vel chronographiam, Joseppum vero et Titum Livium atque Dyonisium, caelestium virtutum optimum predicatorem, atque ceteros quam plurimos et diversos doctores, quos enumerare nobis longum esse videtur, instituit. Eodem namque tempore commemorans ille sagacissimus predictus consul et dux prefatum Leonem archipresbiterum habere iam dictum librum, historiam scilicet Alexandri regis, vocavit eum ad se et de Greco in Latinum transferri precepit, quod et factum est, sicuti sequentia docent, omnibus vero laborantibus tam doctoribus quam scriptoribus bonum retribuens meritum pro salute animae et memoria nominis sui.
1. Sapientissimi namque Egiptiorum scientes mensuram terrae atque domantes undas maris et caelestium, id es stellarum, ordinem computantes tradiderunt universo mundo altitudinem doctrinae in magicis virtutibus. Dicunt autem de Nectanebo, quomodo subito hostes sicut nubes venissent super eum; in hoc enim non movit miliciam nec arma nec artificia ferri, sed intravit palatium apprehenditque concam eream, ponens ibi aquam pluvialem, tenens in manu virgam [eb]eneam et per magicas artes vocabat daemones et per istam magicam artem incantations videbat atque intellegebat in ipsa conca navidia, quae super eum veniebant.
2. Erant enim speculatores in partibus Romaniae; venit quidam ex eis ad eum dicens: 'Magnissime Nectanabe, venis super te multitudo non parva dena milia inimicorum. Sunt ibi Scithei et Cones, Ibires, Stidi, Arabes, Oxidrakes, Lampasidri, Lisanii, Bosphori arghi, Chaldei, Sarbii atque Agriophagi et quantae gentes sunt in oriente magnae et sine numero.' Hoc dicendo princeps miliciae subrisit Nectanabus et dixit: 'Tu enim custodiam, quam tibi credo, bene et vigiliter observa; at tamen non sicut miles responsum dedisti, sed sicut pavidus homo. Virtus enim non paret in multitudine populi sed in promptitate. An nescis, quia unus leo multos cervos persequitur?'
3. Haec dicens reversus est in palacium et precepit omnibus, ut exirent inde. Ille autem solus tulit concam aqua plena, mittens ibi navidia cerea, tenens in manu virgam palmae et totis viribus incantare coepit et respexit in ipsa conca; vidit, quia dii Egyptiorum gubernabant in navibus barbarorum. Statim rasit sibi caput et barbam, ut tranfiguret se; tulit aurum, quantum portare potuit, et fugit de Egipto per Pelusium induens se linea vestimenta, hoc est sindones, quasi propheta Egiptius atque astrologus, et venit Macedoniam sedensque palam divinando omnibus, qui pergebant ad eum. Egiptii autem ut viderunt, quit Nectanabus non inveniebatur, perrexerunt ad [I]festum deum illorum et rogaverunt eum, ut manifestaret eis, quid vel ubi esset rex Egiptiorum. Ille autem dixit: 'Fuga lapsus est de Egipto; post aliquantum tempus debet venire iuvenis eiciendo a se senectutem, et faciendo se saecularem defensorem inimicorum veniens ille subiectos faciat vos.' Istam divinationem recipientes Egiptii scripserunt et sculperunt illud in marmore ad memoriam.
4. Nectanebus autem manens in Macedonia Philippus (h)abiit in prelium. Post haec perrexit Nectanebus palatium et vidit pulchritudinem Olimpiadis; iaculatum est cor eius in concupiscentiam illius; tetendit manum suam salutans eam et dicens illi: 'Gaude, regina Macedonum,' dedignans illam appellari dominatricem. Ad haec dixit illi Olimpiadis: 'Gaude, benignissime magister. accede propius et sede.' Ubi autem sedit, interrogavit eum Olimpiadis: 'Verene est, inquit, quod Epiptius sis?' Respondit illi Nectanebus: 'Verbum pulchritudinis et regale dixisti. Sunt enim sapientes, qui etiam somnia interpretaverunt, signa solverunt, volatilia intellexerunt, secreta intelligentes atque manifesta divinantes, fatum nascentium dicentes. Ego itaque sensu subtilissimo de his omnibus notus factus sum sicut propheta atque divinator.' Haec dicens respexit eam sensu concupiscibili. Dixit itaque illi Olimpiadis: 'O propheta, quid cogitasti sic respiciendo me?' Nectanebus inquit: 'Recordatus sum pulcherrimam divinationem; etenim auditus sum a proximis diis, quia debeo intueri reginam.'
Proferens de sinu suo mirificam tabulam, quam interpretari nulla locutio poterit, mixtam ebeno atque eburneo seu auro et argento continentem in se circula. Primus circulus continebat intelligentias decem; secundus circulus habebat feras duodecim; medius circulus habebat solem et lunam. Post haec aperuit cantram eburneam, proferens ex ea septem lucidissimas stellas exploratrices horarum ex octo lapidibus artificatis, per quas composuit hominem. Dixitque illi Olimpiadis: 'Si vis, ut credam tibi, dic mihi annum et diem et horam nativitatis regis.' Ad haec Nectanebus cepit computare nativitatem regis et eiusdem reginae dicendo talia: 'O regina, quid vis audire?' At illa dixit: 'Dic mihi, quid debet fieri inter me et Philippum, quia dicitur, si reversurus fuerit ex prelio, eiciat me aliamque accipiat uxorem.' Cui ille: 'Falsidica sunt haec verba, non veridica; at tamen post aliquantum tempus factum erit.' Cui illa: 'Obsecro, ut dicas mihi omnem veritatem.' Respondit ille: 'Unus ex potentissimis diis concumbet tecum et adiuvabit te.' At ille dixit: 'Et quis est ille deus, qui concumbet mecum?' Nectanebus inquit: 'Ille est Ammon, qui largitur divicias in omnibus.' Dixitque illa: 'Et quam figuram habet?' Cui ille: 'Neque iuvenis neque vetulus, sed in media aetate consistit habens in fronte cornua [arietina], canos barbamque ornatam. Unde si tibi placet, esto perparata illi, quia in somnis videbis illum et in ipso somno concumbit tecum.' Dixitque illa: 'Et si hoc videro, non quomodo prophetam aut divinum, sed sicut deum adorabo te.'
5. Haec dicens Nectanebus exiit continuo et abiit in desertum, atque evellens herbas et trituans ea tollens sucum fecitque incantationem Olimpiadis per somnium, ut veraciter videret in somno Ammonem deum concumbentem secum. Quod et factum est. Postquam surrexit ab ea, dixit illi: 'Mulier, concepisti in utero defensorem tuum.'
6. Mane autem facto cum surrexisset a lecto, fecit venire ad se Nectanebum, recitans illi somnium, quod viderat. At ille dixit: 'Omnia scio; faciamus aliquod arbitrium, quia aliud est somnium atque alium veritas. Iste deus quando veniet, figuram habebit draconis, postea humanam formam in mea similitudine.' Ad haec Olimpiadis: 'Bene dixisti, propheta. Recipe cubiculum, et ego, si viderio hoc veraciter, habebo te quasi patrem pueri.'
7. Ubi factum est hoc signum, cum surrexisset ab ea, percussit eam in utero dixitque illi: 'Haec conceptio sit victorialis et nullomodo subiugabitur.' Cum autem coepisset uterus eius intumescere, vocavit Nectanebum et dixit illi: 'Propheta, quid debet facere Philippus, si redierit?' Cui Nectanebus: 'Noli expavescere, ego ero in adiutorium tui.' Taliter suasa est Olimpiadis adulterando se ab homine quasi a deo.
8. Inter haec apprehendit avem marinam suadendo Philippum per somnium. Statim apparuit ei, quasi videret concumbere Ammonem deum cum Olimpiade ac dicere: 'Mulier, concepisti in utero defensorem tuum et de patre suo Philippo,' et quasi videret celata membra illius consuere atque signare aureo anulo. Ipse vero anulus habebat lapidem sculptum, caput leonis et claritatem solis atque gladium. Haec videns surrexit et convocavit ad se ariolum, qui interpretaretur somnium, quod viderat. Cui ariolus: 'Philippe, scias pro certo, quia concepit Olimpiadis non ab homine sed a deo. Caput namque leonis atque gladius talem intellectum habet, quia ille, qui nasci debet, pertinget usque ad orientem pugnando atque per gladium capiendo civitates.'
9. Inter haec autem pugnavit Philippus et vicit coepitque redire Macedoniam. Obviavit illi Olimpiadis et osculavit eum: intuitus est eam Philippus; dixit ei: 'Cui tu te tradidisti, Olimpiadis? Peccasti in quem? Non peccasti, quia vim sustinuisti a deo. Ego itaque totum hoc per somnium vidi; proinde inreprehensibilis esse videris.'
10. Quadam vero die epulabatur Philippus et letatus est valde. Nectanebus per artem magicam transfiguravit se in formam draconis et per medium triclinium, in quo comedebat Philippus, transiit atque sibilavit terribiliter, qui pavorem et turbationem inmisit in eos, qui conviv[a]e erant, et appropinquans ad Olimpiadem caput posuit in gremium eius et osculabatur eam. Vidensque illud Philippus dixit: 'Olimpiadis, tibi dico et vobis omnibus, qui mecum comeditis: hunc draconem vidi tunc, quando preliatus sum cum inimicos meos.'
11. Post paucos vero dies sedens Philippus solus parva atque mitis avis ascendit in gremium eius et generavit ovum. Cecidit de sinu eius in terram atque divium est; et exiit parvissimus serpens congiratusque est ovum.; voluit introire in eum et, antequam ibi posuisset caput, defunctus est. Ubi hoc factum est, turbatus est Philippus et fecit venire ad se ariolum et recitavit id, quod viderat. Cui ille: 'Rex Philippe, nascetur tibi filius, qui debet regnare et circuire totum mundum subiugando omnes et, antequam revertatur in terram suam, in parvis annis morietur.'
12. Appropinquavit tempus parturiendi Olimpiadis, et coepit dolere uterus eius, fecitque venire ad se Nectanebum. Et cepit computare dicendo: 'Subleve te de sedio tuo paululum, Olimpiadis, quia hac [h]ora omnia elementa conturbat sol.' Et post paululum peperit Olimpiadis, et ubi puer cecidit in terram, statim facta sunt fulgura atque tonitrua seu terremotus.
13. Quod cum vidisset Philippus, dixit: 'O mulier, cogitavi in corde meo, ut nullomodo enutriretur iste infantulus, quia non est ex me conceptus. At tamen [quia] intelligo, quia a deo est conceptus, et in partu eius video mutari elementa, nutriatur in memoriam, quasi proprius sit meus filius et quasi sit ille, qui mortuus est mihi ex alia uxore, imponaturque ei nomen Alexander.' Haec dicens Philippus coeperunt nutrire sub omni diligentia infantulum.
Figura illius neque patri neque matri assimulatur, sed propriam figuram suam habet. Coma capitis eius sicut leo; oculi eius non similabantur ad alterum, sed unus est niger atque albus est alter. Dentes vero eius erant acuti, impetus vero illius sicut leo fervidus; et qualis debebat in posterum fieri, figura illius significabatur. In scolia itaque, ubi sedebat cum condiscipulis suis, pugnabat cum eis atque vicit eos.
In ipsis temporibus quidam principes Cappadoces adduxerunt Philippo polletrum magnum ligatum ex omni parte diversis ligaturis; comedebat enim homines. Intuitus autem Philippus pulchritudinem eius et dixit: 'In hoc caballo significabitur signum sive bonum sive malum. Veniant denique homines mei et recipiant hunc polletrum et preparentur illi cancella ferrea atque ibi recludatur, ut et raptores et latrones seu qui male faciunt et qui debent comedi a feris, comedantur ab isto caballo.'
14. Ubi factus est Alexander annorum duodecim, instruebatur cum aliis militibus quasi ad pugnam, qui etiam videns Philippus velocitatem eius placuit ei et dixit: 'Fili, diligo velocitatem tuam atque ingenium, sed tristis existo, quia figura tua non assimilatur mihi.' Quod ut vidit Olimpiadis, quia tristis erat in hoc Philippus, vocabat Nectanebum et dixit illi: 'Perscrutare et intellige, quid cogitat de me facere Philippus.' Coepit computare et dixit: 'Cogitatio illius erga te munda est. Sol itaque respicit in quandam stellam separando desiderium suum.'
Alexander tunc ibi erat et, ubi hoc audivit, dixit: 'Pater, hae stellae, quas tu computas, parent in caelo?' Cui Nectanebus: 'Etiam, fili.' Alexander dixit: 'Et possum eas videre hora serotina?' Cui Nectanebus: 'Sequere me hora noctis in campo et ostendam tibi.' Alexander dixit: 'Pater, et fatum tuum agnoscis?' Cui Nectanebus: 'Etiam fortiter.' Alexander dixit: 'Ars bona est et opto illam scire. Et quam mortem debes facere?' Cui dixit: 'A filio meo moriar.'
Totum hoc dicendo secutus est eum Alexander per noctem extra civitatem. Cui dixit Nectanebus: 'Fili, respice stellas et vide stellam Herculis, quomodo tristis est; et stella Hermi leta est; stella itaque Jovis clara est.' Sic respiciendo sursum Nectanebus accessit ei propius Alexander et fecit impetum in eum atque proiecit eum in foveam. Et dixit illi: 'Non tibi meruit hoc, nesciendo terrenas causas; quare voluisti te intermittere de caelestibus elementis?' Cui Nectanebus: 'Cognitum mihi fuit hoc, quia sic mihi debuit evenire; tamen non potui evadere, ut mihi hoc non eveniret.' Alexander dixit, quia: 'ego filius tuus sum?' Cui Nectanebus: 'Tu es meus filius.' Ubi cognovit Alexander, quia ipse esset pater eius, dubitavit eum dimittere in foveam, sed elevavit eum in humeris suis atque portavit corpus eius in palatium. Quod ubi vidit Olimpiadis, dixit: 'Fili Alexander, quid est hoc?' Cui ille: 'Corpus Nectanebi est.' Et illa: 'Nectanebus pater tuus fuit.' Dixit ille: 'Quemadmodum stultitia tua fecit.'
15. Inter haec autem cognovit Philippus per divinationem, quis deberet regnare post mortem illius, et expectabat fidutiam caballi.
16. Alexander itaque factus est audax et fortis.
17. Transiit per eum locum, in quo stabat ipse indomabilis caballus, viditque illum conclusum esse inter cancella ferrea et ante eum iacentem summa[m] manuum ac pedum hominis, quae illi superfuerat, et miratus est misitque manum suam per cancellas. Statim extendit collum suum ipse caballus et coepit lambere manum illius atque complicatis pedibus proiecit se in terram, tornansque caput respexit Alexandrum. Intelligens itaque Alexander volutatem caballi aperuit cancellum et coepit mansuete tangere dorsum eius manu dextra. Statim caballus coepit mansuescere amplius; ut cum quando blanditur domino suo canis, sic et ille blandiebat Alexandro. Inter haec autem ascendit super eum et equitando exiit foras. Cum autem vidisset eum Philippus, dixit: 'Fili, Alexander, omnem divinitatem modo cognovi in te, quia te debes fieri rex post meam mortem.'
18. Inter haec autem factus est Alexander annorum quindecim et dixt ad Philippum: 'Pater, si potest fieri, dirige me sedentem in curru.' Dixitque illi Philippus: 'Gratum accipio, fili, daboque tibi caballos centum et quadraginta dena milia aureorum solidorum, et vade cum bono auxilio.' Exivit deferens secum paramentum et precipiens, ut mitterent studium de caballis, una cum Efestio philosopho, amico suo; veniente itaque in Poloponinsu, ut faceret pugnam cum Nicolao, rege ipsius proventiae; ubi autem vidit eum Nicolaus rex, dixit: 'Dic mihi, quis es tu?' Cui ille: 'Ego sum Alexander, filius Philippi.' Cui Nicolaus: 'Quem speras me?' Dixit Alexander: 'Tu es Nicolaus, rex Arideorum.' Item Alexander: 'Non elevetur cor tuum in superbia, quia habes honorem regalem super te. Solet enim inveniri in humano fatu, quando maior perveniet ad parvitatem et parvus perveniet ad magnitudinem.' Cui Nicolaus: 'Bene dixisti, temet ipsum nescis tu; natura enim mea inreprehensibilis est. Tamen dic mihi veritatem: quare in has partes venisti?' Cui Alexander: 'Recede a me, o homo, quia neque tu habes aliquid adversum me, nec ego adversum te.' In hoc autem iratus est valde Nicolaus et dixit: 'Vide, quali homini loquor! Per salvationem iuro patris mei, si impetum spum[a]e eicio in faciem eius, morietur.' Et expuit ad eum et dixit: 'Tolle hoc, quod tibi decet, catule, accipere, quia non erubescis.' Ille autem continuendo se secundum doctrinam nativitatis suae dixit: 'Nicolae, iuro tibi secundum doctrinam nativitatem meam et per uterum matris meae a deo conceptum, quia et hic per currea arma vincam te et patriam tuam per arma suiugabo mihi.' Et separati sunt abinvicem.
19. Et post paucos dies venit constitutus dies, in quo coniuncti sunt ambo ad pugnam. Sonaverunt tubas facientes signum pugnandi, et omnes unanimiter moti sunt iungendo se ad pugnam; quos omnes Alexander manu propria occidit. Ubi vicit ipsam pugnam, ordo militaris coronavit eum et caballos eius, et ad patrem suum reversus est cum victoria.
20. Invenitque Philippum, patrem suum, quomodo eiecit matrem suam et sociavit sibi cuiusdam hominis filiam nomine Cleopatram. Et sic sedens in nuptiali convivio ingressus est Alexander et dixit: 'Pater, recipe a me de priori mea pugna victorialem coronam. Tamen quando celebraturus sum nuptias matris meae iungendo illi regem maritum, tu in ipsis nuptiis invitatus non eris.'
21. Unus autem ex discumbentibus, cui nomen Lisias, dixit: 'Philippe, ex Cleopatra nascetur tibi filius similis tui.' Ubi hoc audivit Alexander, percussit eum cum baculo, quem tenebat in manu, et occidit. Videns hoc Philippus iratus est et erexit se atque in ipso impetu cecidit. Dixit Alexander: 'Philippe, qui subiugasti Asiam et Europam, quare super tuos pedes non stas?' In hoc itaque tempore exturbatae sunt ipsae nuptiae.
22. Et Philippus egrotabat; et post paucos dies introivit Alexander visitare illum et dixit: 'Philippe, quamvis non sit lex, ut te vocem ex nomine, non tibi loquor ut filius, sed ut amicus. Fac bene mulieri, cui male fecisti, et non sit tibi curae, quia occidi Lisiam. Bene feci, tu autem male fecisti, quia impetum fecisti in me, ut percuteres me gladio.' Et flevit Philippus. Et ubi vidit patrem plorantem, dimisit eum et (h)abiit loqui matri suae, cui et dixit: 'Mi mater, noli tenere malam volutatem patris, quia, quamvis absconditum sit peccatum tuum, reprehensio tua stabit. Bene est, ut uxor semper subiecta sit suo marito.' Haec dicens portavit eam patri suo.
23. Et post paucos dies venerunt reguli missi a Dario imperatore ad Philippum querendo censum [consuetum]. Ubi vidit eos Alexander, dixit: 'ite, dicite Dario: quando Philippus non habebat filium, gallina generabat ei ovum aureum, nunc autem nascendo Philippo filius ipsa gallina facta est sterilis.' Haec dicens dedit illis absolutionem et remisit eos ad Darium regem.
Et post haec revellata est Armenia, et direxit illuc Philippus Alexandrum cum hoste, ut expugnaret eam.
24. Tunc erat in Macedonia quidam homo nomine Pausania, velocissimus vir, subiectus Philippo. Iste ipse Pausania concupivit Olimpiadem et fecit consilium; adunavit populum et una cum populo suo ipso manu armata (h)abiit supra Philippum; terga vertit ei, vibrata hasta percussit Philippum in dorso. Tamen quamvis percussus fuisset, statim non est mortuus, sed iacuit in campo semivivus. Et facta est non modica turbatio, sperantes esse eum mortuum. Unde elevatus Pausania in audatia, introivit palatium eius et abstraxit inde Olimpiadem et portabat eam.
Inter haec autem reversus est Alexander de Armenia et invenit maximam turbationem in regno illorum. Et etiam exiit Olimpiadis incognito loco et coepit vociferare ad Alexandrum, filium suum, dicens: 'Ubi est victoria tua, Alexander, ubi fatus, quem a diis accepisti, ut victorialis exsisteres et vindicares me patremque tuum?' Audito hoc Pausania exiit, ut videret Alexandrum. Ille autem vibrata manu gladio percussit Pausaniam; et statim mortuus est. Venitque illi nuntius, quod et Philippus pater eius mortuus esset; (h)abiit ad eum. Ubi vidit eum Philippus, dixit illi: 'Fili Alexander, iam laetus moriar, quia fecisti vindictam occidendo inimicum meum.' Haec dicendo mortuus est; ploransque mortem patris (h)abiit et sepelivit eum.
25. Cum autem reversus esset a sepulchro illius, altero die effecto sedit in throno patris sui et dixit: 'O iuvenes Macedones, Tracienses et Thessalonicenses atque Lacedemones et alii, intuemini et videte Alexandrum, et timor barbarorum procul sit a vobis. In me sit, ait, hoc quia et illos subiugabo et in servitio manuum vestrarum ponam illos. Quis ex vobis arma voluerit, tollat ex meo palatio et preparet se ad proelium, et qui noluerit, armet se ex armis suis.' Dixerunt ei seniores: 'Rex Alexander, aetas nostra in senectute posita est; multis annis militavimus patri tuo et non est virtus nobis, ut angustiam ferre valeamus. Unde si tibi placet, recusetur a nobis milicia, quam usque [h]actenus egimus.' In hoc respondit Alexander: 'Magis volumus vos habere in milicia nostra quam iuvenes, quia iuvenis confidendo in iuventute sua acquirit mortem, senior autem omnia cum consilio facit.' Hoc dicens fecit eos acquiescere, ut essent in milicia sua.
29. Et post haec congregata multitudine hostium coepit ire Romam. Principes vero miliciae mandaverunt ei sex milia talenta auri et coronas centum novem milia deprecantes illum, ut concederet illis pugnam Calcedonis.
30. Inter haec autem ingressus est Italiam et inde sulcato pelago perrexit Affricam. Principes miliciae Affricae rogaverunt Alexandrum, ut desuper illis tollere(n)t Romanorum principes. Verum tamen apprehendit Calcedonem et dixit: 'Vobis dico, Chalcedones, aut pugnate viriliter aut subiugamini sub potestate pugnatorum.'
Exiit a Chalcedonia, et praecepit militibus suis, ut ingrederentur cum eo naves et irent Faranitidam insulam, atque ibi recepit divinationem a deo Ammone.
31. Cum autem (h)abiret accipere divinationem ab ipso deo, obviavit ei cervus, praecipitque militibus suis, ut sagittarent eum. Illi vero sagittare nullomodo potuerunt. Ille autem apprehendit arcum et sagittam; dixit militibus suis: 'Sic sagittatis!' Et continuo sagittavit eum, et usque hodie vocatur locus ille Sagittarius.
Inde movit se et abiit in locum, qui dicitur Tafosiri, in quo erant vill[a]e quindecim et habebant flumina duodecim, qui cursu suo ingrediebantur in mare.
32. [vacat]
33. Ibi erant portae clausae et fabricatae. Inter haec autem fecit offerationem Alexander diis deprecans eos, ut facerent illi divinationem de omnibus. Ibi et obdormivit. Et in ipso somno apparuit ei deus Serapis dicens illi: 'Alexandre, potes mutare hunc montem et portare illum?' Cui Alexander: 'Et ubi, domine, possum portare eum?' Cui ille: 'Quo modo iste mons non transferetur de loco suo, sic et nomen tuum nullomodo mutabitur.' Cui Alexander: 'Serapis, dic mihi, quam mortem debeo facere.' Cui Serapis dixit: 'Bona causa est et sine aliqua tribulatione, non scire hominem horam mortis suae. Mortem iustam habes recipere cum potione. Suspeccio aliqua non sit in te, qua hora apprehenderit te infirmitas. Morieris in iuventute tua transeundo multa mala.' Ubi audivit hoc Alexander, contristatus est precepitque, ut fabricaretur civitas, imponens illi nomen Alexandria.
34. Dedit comitatum militibus suis, ut irent Ascalonam et expectarent eum. Audierunt Egiptii adventum Alexandri; exierunt obviam illi atque subiugati sunt ei et honorabiliter portaverunt eum Egiptii. Introeunte vero Egiptum invenit ibi regalem statuam ex marmore nigro et dixit: 'Cuius est hec statua?' At illi dixerunt: 'Statua haec Nectanebi, regis Egiptiorum, est.' Quibus ille dixit: 'Nectanebus pater meus est.' Proiecit se et amplexatus est eam atque osculabatur.
35. Inde vero accepta milicia perrexit Siriam. Sirii vero restiterunt ei viriliter pugnaveruntque cum eo atque occiderunt ei milites. Inter hec autem movit hostem et castra metatus est atque obdormivit. Viditque in somno tenere uvam in manu et proiecit eam in terram et tundens calcibus fecit ex ea vinum. Et excitatus est a somno fecitque venire ariolum referens illi somnium. Cui ariolus: 'Hanc civitatem debes apprehendere, quia vinum uvae sanguis intellegitur; et quia eam conculcasti, subiugabitur haec civitas potestati tuae.' Erexit se et congregata milicia coepit pugnare. Et pugnando apprehendit tres civitates et dissipavit eas funditus, qui(a) eciam, qualia mala sustinuerunt Tirii, usque hodie memoratur.
36. Qui vero effugerunt manum illius, abierunt Persidam. (H)abeuntes Tiri Persidam recitaverunt Dario regi presumptionem Alexandri et bonam doctrinam eius. S[c]iscitatus est Darius rex homines ipsos de statu et posicione Alexandri. Ostenderunt ei depictam imaginem Alexandri; dedignatus est eam pro parvitate form[a]e eius.
Statim direxit ei speram et virgam curvatam, sed et cantram auream et epistolam tali modo: 'Rex regum terrenorum, parens solis, qui lycet una cum Persidis diis, famulo meo dirigo gaudium. Audivi denique de te, quod pro mea venias inimititia per vanam gloriam. Quapropter precipio tibi turnare gressum et redi ad matrem tuam et requiesce in sinu illius. Qui eciam direxi tibi speram atque curvam virgam cantramque auream, ut exerceas et cogites iocandi causam. Cognosco itaque, quia pauper es et miserrime indiges, sed cito resipisce ab hac stulticia et demoniaca quam agis gloria. Tu enim coadunasti quosdam latrunculos et vis confligere cum multitudine Persarum; qui immo cogita, si poteris numerare stellas celi. Si adunare potueris homines totius mundi, non prevales resistere plenitudini Persarum, quia coequatur arenae maris. Tantum itaque aurum requiescit in Persida, qui vincit caritatem solis. Unde oportet te penitere in hoc, quod operatus es, quia, si in ipsa stulticia perserverare volueris, dirigo ad te vindicatores, qui te apprehendant. Non quomodo filius Filippi, set quomodo principem latronum affigi te cruci precipio.'
37. Hanc epistolam afferentes homines illius precepit eam legere coram suis militibus. Quod audientes sui milites tristati sunt. Quibus Alexander: 'O commilitones, nolite turbari in verbis epistol[a]e. Quare nescitis, quia canes multum latrantes nullum affectum faciunt? Credamus itaque, quia veritatem dicit hec epistola. Set opus est nobis strenue et fortiter pugnare cum illis et non in vacuum, quia diviti[a]e illorum compellunt nos pugnare.' Ubi hoc dixit, precepit suis militibus apprehendere homines ipsos et crucifigere illos. At illi dixerunt: 'Et nos quam culpam habemus?' Quibus Alexander: 'Quare dicitis me male facere? Quod si ego male facio, dicta senioris vestri compellunt me illud facere, qui direxit vos quasi ad latronem.' At illi dixerunt: 'Proinde scripsit Darius haec, quia nescit magnitudinem tuam et quis es tu. Ex quo nos venimus et vidimus intellegibilem inperatorem, postquam redierimus, per nos erit diffamatum nomen tuum.'
Precepitque illos dimittere atque iussit eos invitari ad convivium suum. Sedentibusque cum eo et convivantibus dixerunt regi: 'Dominator, si placet potestati tuae, precipe venire nobiscum mille milites et trademus vobis Darium.' Quibus Alexander: 'Letetur animus vester ad hoc in quibus sedetis, quia pro tradicione vestri senioris non dabuntur vobis mille milites.'
38. Alio itaque die resedit Alexander praecepitque scribere epistolam Dario regi continentem ita: 'Rex Alexander, Filippi filius atque Olimpiadis, terreni regi regni Dario, proximo soli, lucenti una cum Persidis diis, hoc dico: Dedecus est tam lucidissimo atque magnificentissimo imperatori dirigere parvo homini talia verba et manere cotidie in suspectione, posse ledi a me tu, qui es parens solis et resides in throno Mithrae et fulgis una cum Persidis [diis]. Dii namque inmortales irantur, si mortales homines se effici volunt socii illorum. Mortalis ego sum et sic venio ad te quasi cum mortali homine pugnaturus. Quia laudando te dixisti habere plurimas divitias auri, acuisti sensum nostrum et fecisti nos fortiores in virtute, quatenus vestras acquiramus divitias. Tamen tu, qui magnus et excelsus es, cum conveneris pugnaturus mecum et viceris, non habebis laudem, quia latrunculum vicisti. Quod si ego vicero te, maximam acquiro laudem, quia magnificentissimum imperatorem vici. Quia direxisti nobis curvam virgam et speram atque auream cantram, intellego hoc per virgam curvam: curvantur ante me potentissimi reges; per speram rotundam intellego, quia tenebo rotunditatem tocius mundi; per cantram auream me esse victorialem intellego et censum ab omnibus recipere, quia et a te, qui magnus es, ego, qui parvus sum, cantram auream recepi.'
39. Hoc taliter scribendo vocavit apocrisarios, donavit illis cantram auream pariter et epistolam ac dimisit eos. Euntes vero missi cepit Alexander preparare se, ut iter caperet. Recepta itaque Darius epistola et relecta iratus est; direxit satrapis suis epistolam tali modo: 'Rex Darius Persarum satrapis meis. Audivimus itaque, quod filius Filippi Alexander Macedo elevatus est in stultitia et intravit in terram Asi[a]e, qu[a]e mea est, et depredavit eam. Quapropter precipio vobis, ut apprehendatis illum atque adducite illum mihi, sicut tam magnos et fortes viros decet et adiutores mei imperii, ut pueriliter flagellem illum et induam illum purpura et dirigam illum Olimpiadi matri suae in Macedonia, quia non decet ei pugnare, sed stare in provintia sua et ludere ut puer.'
Relegentes itaque satrap[a]e hanc epistolam rescripserunt ei epistolam tali modo: 'Regi Persarum Dario ego Primus et Antilochus satrapes gaudium. Sciat magnitudo vestra, quia ipsum puerum Alexandrum, quem dicitis, dissipasse provinciam nostram congregata multitudine hostium, et pugnavimus cum eo et terga vertimus ei et vix evasimus de manu illius. Nos qui(a) adiutores dicti sumus imperii, necesse est, ut queramus vestram salvationem. Quia dixistis illum induere purpura, sciatis, quia funditus dissipavit Tyriam.'
40. Cum autem legisset Darius hanc epistolam, supervenit ei alter nuntius, quod applicasset Alexander super fluvium, qui dicitur Straga. Iterum scripsit ei epistolam in hoc modo: 'Darius, rex Persarum, dirigo hoc Alexandro. In universo mundo laudatum est nomen Darii, quin immo etiam dii laudant nomen eius. Quomodo ausus es transire flumina et mare et montes et venire contra me? Hoc fuerat tibi magnum nomen, ut sine me tenuisses imperium Macedoniae; sed confortatus es et congregasti socio tuos et vadis pugnando et dissipando civitates. Melius fuerat tibi penitere de malis tuis, quae facis, antequam acciperes a me iniuriam, et absconse fecisses refugium ad me, qui sum dominus, ut non congreges multa mala super te. At tamen gloriari debes in hoc et penitere de malis tuis, quia fuisti dignus a me recipere epistolas.
Verum tamen ut cognoscas, qualis et quanta est mea milicia, significabo illam tibi per hanc sementem papaveris, quam direxi. Vide itaque, quia, si hoc mensurare potueris, pro certo mensurabitur populus meus. Quod si hoc facere non potueris, revertere ad terram tuam et obliviscere, quod fecisti, et amplius non ascendat cor tuum talia facere.'
41. Cum autem venissent apocrisarii ad Alexandrum portantes illi epistolam et sementem papaveris, legit eam tetenditque manum suam et tulit ex ipsa semente mittens in os suum, mandens et dixit: 'Video, quia homines illius multi sunt, sed sicut hoc semen molles sunt.' Supervenerunt ei nuntii signficantes illi infirmitatem Olimpiadis matris suae. Quamvis hoc audisset, scripsit epistolam Dario regi continentem ita: 'Alexander rex Dario regi Persarum hoc dico. Plurimae epistolae advenerunt mihi, quae impellunt me, et volente nolente facio, quae dico. Noli cogitare, quod pro pavore atque dubio stultitiae vanae vestrae gloriae recedam de isto loco; pro certo scias, quia reversurus ero videre matrem meam non tantum, ut videam dulce pectus illius, quantum opto videre illam, quia est oppressa valida infirmitate. Sed tamen non post multum tempus rediero renovando me. Iterum dirigo tibi advicem sementis papaveris, quam nobis in mantico mandasti pro inmensurabili numero militiae vestrae, hoc piper, ut cognoscas, quia multitudine[m] papaveris sementis vi[n]cit fortitudo huius parvissimi piperis.' Scripta haec epistola vocavit Alexander apocrisarios Darii deditque illis epistolam et dimisit eos. Deinde coepit redire ad matrem suam.
Potentissimus vir, videlicet princeps miliciae Darii regis, sedebat tunc illo in tempore cum valida manu hostium super Arabiam. Movit se inde cum toto exercitu. Ex adversa parte stetit ante Alexandrum et coepit acriter pugnare cum eo, et inter se ex his et illis coeperunt mori. Et valde mane inchoatum est proelium et pugnatum est usque ad occasum solis. Et inter haec neque hi neque alii molles intenti sunt, sed fortiter pugnatum est per continuos tres dies et tam fortiter extitit ipsa pugna, qui obtenebratus est sol compatiendo tali homicidio, nolendo videre tantum sanguinem. Inter haec defecit Amonta, princeps miliciae exercitus Darii, et cum reliquis, qui ei superfuerunt, coepit fugere Persidam.
Cum tanta velocitate fugierunt, qui ante Darium invenerunt apocrisarios, qui portaverunt ei piper et epistolam Alexandri, tenente in manu Dario epistolam Alexandri. Scrutabatur Darius suos apocrisarios, quid fecisset Alexander ex semente papaveris. At illi dixerunt: 'Apprehendit et momordit et despicando dixit: multi sunt, [s]et molle.' Accepto itaque Dario piper mittens in os suum mandens atque dixit cum lacrimis: 'Pauci sunt, sed duriores.' Videndo hoc Amonta dixit: 'Etiam, dominator, paucos pugnatores habet Alexander, sed fortes sunt, (et) quia multos meos milites occidit.'
Alexander vero, quia vicit pugnando, non est elevatus in elatione precepitque militibus suis, ut sepelirent Macedonas atque Persos, quid ceciderunt in ipso prelio.
42. Et post hec applicavit cum ipsa preda in Achaiam, et ibi subiugat[a]e sunt ei mult[a]e civitates, et superiunxit in milicia sua decem et septem dena milia. Inde ascendit montem Taurum et venit in civitatem, qu[a]e dicitur Persopolis, in qua sunt novem Mus[a]e. Deinde venit Frigiam in templum, quod dicitur Solis, in quo et offertionem fecit. Inde venit ad fluvium, qui dicitur Scamandro, qui erat in latitudine cubitorum quinque, et dixit: 'Beati estis, qui habetis laudem doctoris Homeri.' Stetit ante eum homo, cui nomen Clitomidis, et dixit: 'Alexander rex, maiores laudes possum facere tibi de tuis accionibus, quam fecisset Homerus, quia plus miraculosas virtutes fecisti quam hi, qui fuerunt Troi[a]e.' Alexander dixit: 'Antea voluissem fieri discipulus Homeri quam habere laudem, quam habuit Achilles.'
43. Et post hec veniente in Macedoniam invenit matrem suam Olimpiadem levari ab infirmitate sua atque letatus est cum ea.
Et post hec exiit de Macedonia venitque in locum, qui dicitur Abdira. Homines autem ipsius civitatis clauserunt ei portas, ut non ingrederetur ibi. Ad hec iratus Alexander praecepit, ut incenderetur ipsa civitas. Homines ipsius civitatis videntes ignem dixerunt: 'Alexander, non rebellando tibi clausimus portas, sed dubitando Darium, regem Persarum, ne audiret de nobis pacem factam tecum, dirigeret et dissiparet nos.' Alexander dixit: 'Aperite portas secundum consuetudinem. Modo itaque non veni pugnare vobiscum; cum autem fecero finem cum Dario, rege Persarum, tunc loquar et vobiscum.' Timendo acquieverunt et patefecerunt portas.
44. Transiit [Bib]o(s)tia et venit in Olintho et inde Chaldeopolis et venid ad fluvium, quid dicitur Xenis. Et oppressit eos fames valida; fecitque diis offertionem militibusque suis apparatum magnum et saturavit eos. Murmurati sunt inter se cuncti milites dicendo: 'Defecerunt caballi nostri.' Quibus Alexander dixit: 'Viri comilitones mei, et si defecerunt caballi vestri, desperastis vos de salute? Quod si nos vivimus, caballos festinanter inveniemus, quia, si nos morimur, non sunt nobis necessarii caballi. Sed tamen festinemus ire in tali loco, ubi cibaria nobis sint et nostris caballis.'
45. Inde ceperunt ire ad locum, qui dicitur Locrus, ubi invenerunt cibaria multa et pascua animalibus. Et inde venerunt in locum, qui dicitur Tragachantes, inveneruntque ibi templum Apollinis et voluit ibi invenire divinationem ab ipsa virgine Zacora. Cui illa dixit: 'Non est hora divinationis.' Secunda vero vice dixit Apollo: 'Iracli.' Alexander dixit: 'O propheta, mihi est nomen Iracli? Ergo periit divinatio tua.'
46. Deinde movit exercitum et venit Thebaida et dixit Theb[e]is: 'Date mihi quadringentos milites armatos, qui veniant in adiutorium meum.' Statim illi clauserunt portas et nihil locuti sunt ei, sed armati sunt ex eis quattuor milia et ascenderunt murum et tenuerunt eum atque dixerunt: 'Alexander, si non recedis a nobis, pugnamus tecum.' Hoc audito Alexander rex subrisit et dixit: 'Fortissimi milites sunt Thebei; clauserunt se intra portas et sic dicunt pugnare mecum.' Alexander dixit: 'Nullomodo movebo hinc, set stabo et pugnabo contra vos, non quomodo fortes aut civitonici, set quomodo rustici et sine virtute. Omnis homo fortis, qui pugnare vult, in campum exit, quia non clauditur intus urbem quomodo virgo.'
Set hoc dicendo praecepit mille equitibus suis sagitariis, qui circuirent murum et sagittarent homines ipsius civitatis. Praecepit iterum duo milia militibus suis, ut cum securibus [et] vectes ferreos rumperent fundamenta muri, quas construxit Anfionos et Zithu, et aliis quadringentis praecepit, ut irent cum ardentibus facculis et incenderent portas civitatis et alia trial milia ordinavit, ut percuterent murum cum verbicibus. Et ipse Alexander cum fundibalariis atque sagittariis ingressus est civitatem. Port[a]e autem civitatis ardebant et populi de muro cadebant multi moriendo et alii ex muro lapsum faciendo. Stisichorus inimicus gaudebat, quomodo videbat liberari civitatem ex effusione sanguinis.
Quidam homo eiusdem terr[a]e Isminea nomine, melodiam faciens, videns dissipari patriam suam suspirans atque reputans per artem musicam facere ingenium, ut mitigaret animum regis, terra tenus proiectus est in terram ad pedes suos rogansque eum, ut tandem aliquanto misereretur civitati. Respexit eum Alexander et dixit: 'O magister, postquam apprehendi istam terram et dissipavi eam, postea fecisti hanc artem.' Cui isminea dixit: 'Proinde hoc feci, ut mitigarem animum tuum et converterem illum in luctum istius civitatis. Si iuste fecisti dissipando hanc civitatem, quia culpavit tibi, intellege, quia et tibi malefecisti, quia et pater tuus et tu ipse Thebeus es. Oportuit te misereri patriae tuae.' Ubi hoc audivit Alexander, iussit a fundamentis evellere murum eius et abiit.
47. Thebei vero, qui remanserunt ex ipso incendio, abierunt Delfim ad aram Apollinis et consuluerunt eum, ut divina responsa redderet eis, si deberetur reedificari Thebea an non. Erat ibi porphetissa; abiit et bibi ex aqua Castalia et prophetizavit et dixit: 'Ille qui hanc civitatem edificaturus est, tres victorias habebit et post ipsas victorias recepturus erit [potestatem] reedificandi ipsam civitatem.' Thebei receperunt hanc divinationem.
Alexander profectus est Corinthum, rogaverun[t]que eum Corinthii, ut luderet cum eis in curribus, conveneruntque ad hoc spectaculum multitudo. Secutus est postea magnus et vir gloriosus Thebeus, cui nomen Clitomagus. Astantibus vero ad hoc spectaculumdixit Alexander: 'Quis ex vobis exiet luctans in ludo isto?' Cui Clitomachus dixit: 'Si placet vestrae potestati, ego recepta potestate pugnandi pugnabo et vinco.' Cui dixit Alexander: Si tres victurus eris, coronaberis.' Cepit pugnare et vicit; alias duas vincendo recepit in capite coronam et dixit illi praeconator: 'Dic nobis nomen tuum.' Clitomachus dixit: 'Sinecivitas.' Vidit hoc imperator et dixit: 'O beatissime et pulcherrime certator, ut quid sine civitate?' Clitomachus dixit: 'Magnissime imperator, antequam tu esses, habui civitatem, nunc autem per te civitatem non habeo.' Intellexit hoc responsum Alexander et dixit: 'Tibi dico, praeconator, vociferare et dic, ut sit Thebeus et potestatem habeat reedificandi atque tenendi ipsam civitatem.'
Leo of Naples | Medieval Latin | The Latin Library | The Classics Page |